Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 28 —


ego uno verbo disputationem appello. Harum tu rerum si putas facultatem nobis hoc tempore ademptam propter hanc, ut tu inquis, perturbationem, vehementer erras. Sunt enim optimae artes labem aliquam passae: neque enim id unquam negabo; non tamen sunt ita deletae, ut eos,[c 1] qui se illis tradidere, doctos ac sapientes facere non possint; nec tamen tunc, cum hae artes florebant, omnibus placebat ad cacumen[c 2] evadere, pluresque erant qui paucis ut Neoptolemus,[c 3] quam qui omnino philosophari vellent:[1] quod item[c 4] nunc ut faciamus nihil prohibet. Denique videndum est tibi, Nicolae, ne dum ea solum velis quae fieri non possunt, etiam ea quae fieri possunt asperneris et negligas. Non extant omnes Ciceronis libri? at aliqui supersunt, nec parva quidem pars; quos vel ipsos utinam[c 5] probe teneremus: non enim adeo nobis ignorantiae calumnia esset pertimescenda. Perditus est M. Varro? dolendum est, fateor, et moleste ferendum; sed tamen sunt et Senecae libri et aliorum permulti, qui nobis, nisi tam delicati essemus, M. Varronis[c 6] locum supplerent. Atque utinam[c 7] tot vel sciremus vel etiam[c 8] discere vellemus, quot hi


  1. illos B.
  2. acumen male B.
  3. Neoptolonius male C.
  4. quid item erroneamente C.
  5. ut probe male B.
  6. essemus, facile M. Varr. D.
  7. ut male B.
  8. et B.
  1. Cic. Tusc. II. 1. 1. de orat. II. 37, 156.