Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 29 —


libri qui etiam nunc extant nos docere possunt. Sed nimium, ut modo dixi, delicati sumus: quae absunt, cupimus; quae adsunt, negligimus. At contra oporteret praesentibus, utcunque ea sunt,[c 1] uti: absentium vero, quando quidem cogitando nihil perficimus,[c 2] desiderium ex animo removere. Quamobrem vide, quaeso, ne culpam tuam in aliud transferas, et quae tibi imputanda sint, ea tu tempori imputare velis: quamquam[c 3] ego, Nicolae, nullo modo adducor, ut te eum existimem, qui non[c 4] omnia quae hoc tempore disci possunt, consecutus sis. Novi enim diligentiam tuam, vigilantiam, acritatem ingenii;[1] proinde ita te arbitrari velim, quae modo disserui, magis ut verbis tuis resisterem, quam ut te lacesserem, a me esse dicta. Verum ego haec omittere volo: sunt enim apertiora, quam ut de his disputandum sit. Illud vero cogitare non possum, qua tu ratione adductus dixeris neminem fuisse iamdiu, qui aliquam praestantiam in his studiis habuerit: nam potes, ut alios omittam, vel tres[c 5] viros, quos his temporibus nostra civitas tulit, non praestantissimos iudicare: Dantem, Franciscum Petrarcham, Iohannem Boccacci,[c 6] qui


  1. At contra oportet praes. utrunque ea sunt malė B.
  2. nil perficimus C; proficimus D.
  3. quam male B.
  4. ut te existimem quin male B.
  5. tris A.
  6. Boccaccium D Boccatium B.
  1. Il Mehus V. A. T. pag, LVIII ripubbl. da quanquam ego, Nicolae.