— 35 —
Sed
satis multa de Dante.[1] Nunc Petrarcham
consideremus, quamquam non me fugit quam
pericoloso in loco verser, ut mihi sit etiam universi
populi impetus pertimescendus; quem isti tui
praeclari vates nugis nescio quibus (neque enim aliter
appellanda sunt, quae isti in vulgus legenda
tradiderunt) devinctum habent;[c 1] verum ego libere
dicam quod[c 2] sentio: vos autem rogo atque obsecro,
ne hanc meam orationem efferatis. Quid igitur si
pictor quispiam, cum magnam se habere eius[c 3]
artis scientiam profiteretur,[c 4] theatrum aliquod
pingendum conduceret, deinde magna expectatione
hominum facta, qui alterum Apellen aut Zeuxin[c 5]
temporibus suis natum esse crederent, picturae eius
aperirentur liniamentis distortis atque ridiculae
admodum pictae; nonne is dignus esset quem omnes
deriderent? Ita censeo: nulla enim venia dignus
est is, qui tam impudenter ea quae nescit scire[c 6]
- ↑ tenent D.
- ↑ quid B.
- ↑ huius B.
- ↑ profitentur male B.
- ↑ Appelles aut Zeusin C.
- ↑ imprudenter ea q. n. se scire B.
- ↑ Queste accuse contro Dante ripubblicò anche il Wesselofsky (op. cit. pag. 33-36).
«altro di loro dice, anzi l’à scritto, che è peggio, Dante non avere nella origine Mantovana Virgilio inteso». Qui accennasi alla lettera di Leonardo Bruni a Giovanni Francesco Gonzaga, nella quale trattasi della origine di Mantova.
2. ↑ (Nota alla pag. preced.). Il Mehus v. a. t. pag. CLXXVI riporta il tratto da de his loquamur (pag. 32 fine).