Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/77

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 36 —


se professus est. Quid autem si[c 1] aliquis musicae artis mirabilem quandam peritiam habere prae se ferat? Deinde cum is continuo id praedicaret magnamque turbam audiendi cupidam congregasset, nihil excellens in arte sua hunc posse appareret; nonne omnes ita discederent, ut istum tam grandia professum ridiculum hominem atque dignum pistrino iudicarent? Ita prorsus. Sunt igitur maxime despiciendi ii,[c 2] qui quod pollicentur adimplere non possunt. Atqui nihil[c 3] unquam tanta professione praedicatum[c 4] est, quanta Franciscus Petrarcha Africam suam praedicavit: nullus eius libellus, nulla fere maior epistola reperitur, in qua non istud suum opus decantatum invenias.[c 5] Quid autem postea? Ex hac tanta professione nonne[c 6] natus est ridiculus mus?[c 7] An est quisquam eius amicus, qui non fateatur satius[c 8] fuisse aut nunquam illum librum[c 9] scripsisse, aut scriptum igni damnasse? Quanti igitur hunc poetam facere debemus, qui, quod maximum suorum operum esse profitetur atque in quo vires suas omnes intendit, id omnes consentiant potius eius[c 10] famae nocere quam prodesse? Vide quantum inter hunc et Ma-


  1. Manca in B.
  2. Manca in D, hi men bene BE.
  3. Atque C, nihil manca in B.
  4. professione quicquam praedicatum D, praedicatis E.
  5. Manca in E.
  6. Quid aut postea ex h t. p.? Nonne B.
  7. Manca in C: ma è lasciato vuoto lo spazio.
  8. satis male B.
  9. librum illum C.
  10. etiam C.