Jump to content

Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/80

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 39 —


quod sentio: omnes, quos modo nominavi, multo quam tu mihi tolerabiliores videntur; illi enim singuli singulis nec suis civibus adversabantur; tu vero eo contentionis processisti, ut unus tres eosque tuos cives coneris evertere. Verum me horum hominum[c 1] suscipere patrocinium eosque a tuis maledictis tutari tempus pohibet; praecipitat enim iam dies, ut videtis. Itaque timeo, ne nobis ad hanc rem tractandam tempus deesset:[c 2] est autem opus verbis non paucis ad illos defendendos; non quia tuis criminationibus respondere magnum sit aut difficile, sed quia non potest id recte fieri, nisi etiam laudes eorum admisceantur,[c 3] quod pro[c 4] magnitudine meritorum digne facere difficillimum est. Itaque ego istam defensionem aliud in tempus[c 5] magis commodum differam. Nunc vero tantum dico: tu, Nicolae, homines istos tuo arbitratu vel parvi vel magni face: ego quidem sic[c 6] sentio, illos fuisse homines multis optimisque artibus ornatos dignosque eo nomine, quod tanto consensu omnium ipsis tributum est. Simulque illud teneo et semper tenebo: nullam esse rem, quae tantum ad studia


  1. Manca in D.
  2. adesset non bene B.
  3. inmisceantur B.
  4. Manca in B.
  5. in al. temp. D.
  6. Ego vero quod sic B.

    Luscio Lanuvino, emulo e detratore di Terenzio, è il malevolus vetus poeta, di cui questi parla in quasi tutti i prologhi alle sue comedie.