Jump to content

Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/79

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 38 —


futuram. Illud tamen commune eorum[c 1] vitium est, quod singulari arrogantia fuere, nec putaverunt fore quemquam, qui de suis rebus iudicare posset: tantumque se ab omnibus laturos esse arbitrati sunt, quantum ipsi sibi assumerent. Itaque alter se poetam, alter se laureatum, alter se vatem appellat.[1] Heu miseros, quanta caligo obcaecat! Ego me hercule unam Ciceronis epistolam atque unum Vergilii carmen omnibus vestris opusculis longissime[c 2] antepono. Quamobrem, Coluci, sibi habeant istam gloriam, quam tu per illos civitati nostrae partam esse[c 3] dicis: ego enim pro virili mea illam[c 4] repudio, neque multi eam famam existimandam puto, quae ab iis[c 5] qui nihil sapiunt proficiscitur.

Hic Colucius subridens, ut solet: Quam vellem, inquit, Nicolae, ut tu civibus tuis amicitior esses: et si non me fugit, nunquam aliquem tanto consensu omnium probatum fuisse, quin adversarium[c 6] invenerit. Habuit enim ipse Maro Evangelum, habuit Lanuvinum[c 7] Terentius;[2] pace tamen dicam tua


  1. eorum com. vit. E.
  2. Manca in B.
  3. esse partam C.
  4. Manca in C.
  5. his non bene BC.
  6. quin quendam advers B.
  7. Lanvinum ACE, Evagelum D, Evangelium B.
  1. Da Atqui nihil (p. 36 r. 1) pubb. Mehus V. A. T. pag. CCXXVI -VII.
  2. Evangelo è uno degli interlocutori nei Saturnali di Macrobio, e rappresenta il partito dell’opposizione a Virgilio.