Jump to content

Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 41 —


bui. Sed videte, quaeso, splendorem aedium; intueamini delitias atque amoenitatem. Nec ego magis nunc ista miror, [c 1] quam cetera luculentissima aedificia, quibus universa haec urbs referta [c 2] est, ut saepe mihi veniat in mentem eius, quod [c 3] est a Leonardo dictum in oratione illa, in qua laudes florentinae urbis accuratissime congessit. Nam cum pulchritudinem [c 4] laudaret, magnificentia quidem inquit eas fortasse quae nunc sunt, munditia vero et eas quae nunc sunt [c 5] et eas quae unquam fuerunt urbes Florentia superat. Quod ego verissime arbitror a Leonardo esse dictum: neque enim Romam aut Athenas aut Syracusas adeo mundas atque abstersas fuisse puto; sed longe in ea re ab hac nostra superari.

Tum Petrus: Sunt ista vera, inquit, Coluci; sed non in hoc dumtaxat excellit: nam in ceteris quoque multis praestare ipsam videmus; quod ego cum per me ipsum antea [c 6] putabam, tum vero, cum istam laudationem legerem, vehementer in ea sententia [c 7] confirmatus sum. Pro qua quidem re omnes cives tibi habere gratias, Leonarde, debent: ita diligentissime laudes huius urbis prosecutus es. Primo enim laudas urbem atque eius ornamenta; deinde originem a Romanis deducis; tertio loco res


  1. nunc ego magis i. m. B., nec e. mag. ista m. D.
  2. relata male E.
  3. Manca in B.
  4. pulcherrima D.
  5. munditia vero manca in D., nunc manca in E.
  6. cum antea per me ipsum DE.
  7. in eam sententiam non bene BE.


5