— 42 —
gestas foris domique describis, et in omni virtutis
specie mirifice extollis: Verum illud maxime in ea
oratione me delectavit, quod studia partium
nostrarum et a praeclaro initio exorta et merito atque
optimo [c 1] iure ab hac civitate probas suscepta:
caesaream [c 2] vero factionem, quae huic nostrae
inimica est, referendo eorum scelera et deplorando
libertatem populi Romani, in summam invidiam
adducis. [c 3] Necesse id quidem [c 4] fuit, inquit
Colucius, ad causam huius [c 5] civitatis quam
susceperat exornandam, ut in Caesares ipsos aliquanto
inveheretur. Ego vero, inquit Petrus, apud
Lactantium Firmianum, hominem doctissimum atque
eloquentissimum, legisse memini, se admodum
admirari, qua tandem de causa Caesar in caelum tollatur,
cum patriae suae fuerit parricida. [1] Hunc ego puto
Leonardum secutum fuisse. Quid opus est, inquit
Colucius, ut Lactantium sequatur, cum Ciceronem
atque Lucanum homines doctissimos atque
sapientissimos [c 6] habeat auctores et Svetonium legerit?
Verum ego, ut de me profitear, nunquam adduci
potui, ut parricidam patriae suae Caesarem fuisse
arbitrarer; de qua quidem re satis a me diligenter,
ut mihi videor, [c 7] in eo libro quem de tyranno scripsi
- ↑ Manca in B.
- ↑ Caesarem A., Caesaria B.
- ↑ inducis B.
- ↑ quidem Leonardo fuit. BE.
- ↑ Manca in DE.
- ↑ doct. atque sap. hom. B.
- ↑ m. quidem videtur D.
- ↑ Lact. Inst. Div. I, 15.