— 48 —
Quare, ut modo dicebam, difficile erat hanc
technam Colucium latere, ut dissimulationem meam
non intelligeret. An ille unquam putasset, me, [c 1]
qui tanta benivolentiae signa erga istos vates
praebuissem, ita una die mutatum, ut lanistae, sutores
atque proxenetae, homines qui nunquam litteras
viderunt nihilque [c 2] unquam gustaverunt ex poetica
suavitate, pluris facerent Dantem aut Petrarcham
aut Iohannem Boccacium, quam ego qui semper
illos colui semperque in delitiis habui; et non solum
verbis, sed etiam re, ex quo ipsos videre non
poteram, eorum memoriam decoravi? Permulta [c 3]
sane ignorantia foret, si huiusmodi homines
poemata nobis ereptum irent. Haec [c 4] ego ea de causa
dico, ut intelligere possitis id quod, etiam me
tacente manifestum erat: non ideo a me [c 5]
doctissimos viros reprehensos quod putarem
reprehendendos, sed ut Colucium prae indignatione ad eorum
laudes impellerem: tuum enim, Coluci, ingenium,
tuam dicendi artem scientiamque postulare
videbantur [c 6] florentini vates, idque mihi dulcissimum
fuisset; quod, quia tu in praesentia facere non vis,
ego tentabo, quantum vires ingenii mei facere po-
- ↑ Manca in B.
- ↑ nihil DE.
- ↑ permulti AB.
- ↑ Nam ego B.
- ↑ erat manca in D, non iam a me B.
- ↑ videbantur mihi.
pag. 39. Intorno a questa biblioteca, nel convento di s. Spirito, varî passi d’autori antichi riferì il Mehus pag. XXXI e XXXII.