— 49 —
terunt,[c 1] tuam vicem subire. Quod autem deerit,
id tibi et Leonardo imputetur, qui mihi hanc
imposuistis necessitatem. Tunc Colucius:
Perge, inquit, Nicolae, nec diutus[c 2] hoc munus deprecere.
Videntur ergo mihi, inquit Nicolaus, in summo
poeta tria esse oportere: fingendi artem, oris
elegantiam, multarumque rerum scientiam: horum
trium primum poetarum praecipuum est;
secundum cum oratore, tertium cum philosophis
historicisque commune: haec tria si adsint, nihil est,
quod amplius in poeta requiratur. Videamus igitur,
si placet,[c 3] qualia haec in nostris vatibus fuere:
et primo a Dante, qui maior est natu, incipiamus.
An quisquam est, qui dicere audeat fingendi artem
illi defuisse, qui tam praeclaram fictionem, tam
inauditam trium regnorum adinvenerit? qui ista
per diversos tramites omnia distinxit,[c 4] ut
multiplicia huius saeculi peccata suis quaeque[c 5] locis
prout magnitudo cuiusque est, puniantur? Nam
quid ego de paradiso ipsa loquar, cuius tantus ordo
est, tantaque accuratione descriptio, ut nunquam
satis digne adeo pulcherrima fictio laudari
possit? Quid autem eius descensus aut ascensus?[c 6]
quid comites illi atque duces, quanta elegantia
excogitati? quae horarum observatio? Nam quid
ego de facundia loquar, qui omnes, qui ante se
- ↑ potuerunt male A, ing. mei ferre potuerint B.
- ↑ nec diutius in hoc D, ne diutius etiam B.
- ↑ si placent non bene D.
- ↑ distrinxit B.
- ↑ quoque non bene B.
- ↑ asc. aut. desec. D.