— 53 —
virum omnium aetatis suae doctissimum, ignorasse
quo pacto Caesar dominium adeptus fuerit?
ignorasse libertatem sublatam? et ingemiscente populo
romano diadema a M. Antonio capiti Caesaris
impositum? credis tantae virtutis fuisse ignarum, quanta
M. Brutum praeditum fuisse omnes historiae
consentiunt? Nam illius iustitiam, integritatem,
industriam, magnitudinem animi[c 1] quis non laudat?
Non ignoravit haec Dantes, non; sed legitimum
principem[c 2] et mundanarum rerum iustissimum
monarcham in Caesare finxit: in Bruto autem
seditiosum, turbulentum ac nefarium hominem, qui hunc
principem per scelus trucidaret;[c 3] non quod Brutus
eiusmodi fuerit: nam si hoc esset, qua ratione a
senatu laudatus fuisset tamquam libertatis
recuperator? Sed cum Caesar quocumque modo regnasset,
Brutus autem una cum amplius sexaginta
nobilissimis civibus eum interfecisset, sumpsit poeta ex
hoc fingendi materiam. Cur ergo optimum et
iustissimum virum et libertatis recuperatorem in
faucibus Luciferi collocavit? Cur Vergilius castissimam
mulierem, quae pro pudicitia conservanda mori
sustinuit, ita libidinosam fingit, ut amoris gratia
seipsam interimat? Pictoribus enim atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Quamquam non improbe fortasse, ut equidem puto,
defenderetur M. Brutum in trucidando Caesare
impium fuisse. Non desunt enim auctores, qui, vel