Jump to content

Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 52 —


Vergilii carmina: quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames et cetera, quid sentirent ignoravit. Vereor potius,[c 1] ne ipse Dantes a nobis ignoretur: nam quid attinet dicere ipsum haec carmina non[c 2] ignorasse, quae etiam pueris nota sunt? quo enim pacto potuit fieri, ut, qui etiam obscurissima Vergilii sensa viderit atque perfregerit, ab hoc[c 3] tam manifestissimo versu deciperetur? Non est ita; sed aut scriptorum menda est, qui plerumque rudes atque indocti ad scribendum accedunt, aut ad alterum extremorum tracta est Vergilii sententia: ut, quoniam liberalitas virtus sit, extrema[c 4] vero hinc avaritiam habeat, illinc prodigalitatem, quae paria inter se vitia sunt, altero reprehenso, etiam ad alterum reprehensio trahatur.[c 5] Nam ea res Vergilium quoque fefellit, et Statium, qui prodigalitatis poenas dederat, avarum fuisse magnopere mirabatur. Quod autem tertium fuit, ut pari ferme poena eum qui mundi salvatorem atque eum qui mundi vexatorem necasset affici dicat, eodem vitio laborat, quo reprehensio[c 6] de Catonis aetate: quod crebro insipientes homines fallit, cum res a poeta dictas ita[c 7] accipiunt quasi verae sint atque non fictae. An tu putas Dantem,


  1. Vereor ne potius BD.
  2. Manca in D.
  3. eo B.
  4. extremo men bene B.
  5. altero reprehenso, trahatur. male A, altero reprehensio, et. ad alt. reprehensio. B.
  6. repr. illa E.
  7. dictas ita manca in B.