— 55 —
in illo homine laudando est a te praetermissus. Cum
igitur Patavium, ut supra dixi, profectus essem,
inquit Nicolaus, ut libros Petrarchae nostri[c 1]
transcriberem, non multos annos post mortem eius,
solebam crebro convenire eos homines, quibus ille,
dum viveret, familiarissime[c 2] utebatur; a quibus
mores illius poetae sic[c 3] didici, quasi ipse vidissem;
quamquam et ante[c 4] a Ludovico theologo, homine
sanctissimo atque doctissimo, idem audieram.
Universi igitur asserebant permulta[c 5] laude digna in
illo viro fuisse, sed praecipue tria. Nam et
formosissimum fuisse et sapientissimum eundemque[c 6]
doctissimum suae aetatis hominem dicebant; haec
omnia illi testibus rationibusque comprobabant.[1]
Sed de forma et de sapientia,[c 7] quoniam haec duo
privatam vitam respiciunt, omittamus: puto
equidem vobis inauditam non esse illius viri
maiestatem, continentiam, integritatem, sanctimoniam,
ceterasque praestantissimas virtutes; sed nos ea,
quae privata sunt, ut modo dicebam, omittamus.
Doctrinam vero, quoniam ipse nobis communem
illam reliquit, consideremus, qua ratione illi
probarent, in hoc quoque genere[c 8] Petrarcham no-
- ↑ ut libro P. n. male A, nostri manca in D.
- ↑ familiariter B.
- ↑ Manca in B.
- ↑ et ante manca in B.
- ↑ multa B.
- ↑ eum denique B.
- ↑ de forma et sapientia B.
- ↑ in hoc quoque genere manca in D.
- ↑ Il Mehus. V. A. T. pag. XXXI e CXXVII pubbl. da Cum igitur Patavium fino a comprobabant.