— 56 —
strum praestare. Dicebant igitur, cum doctrinam
laudarent omnibus[c 1] poetis, qui ante se fuerunt,
Franciscum Petrarcham esse praeponendum; et
simul ab Ennio Lucretioque incipientes usque ad
tempora nostra ita discurrebant, ut quemcunque
poetam in contentionem[c 2] adducerent,
ostendebantque unumquemque illorum in uno aliquo
genere clarum fuisse: Ennii Lucretii Pacuvii[c 3] Accii
opus carmen fuisse atque poema; soluta vero
oratione nihil laude dignum quemquam illorum
unquam[c 4] scriptitasse; Petrarchae vero et
pulcherrima poemata elegantissimis versibus[c 5] extare et
soluta oratione plurimos libros. Tantum enim
ingenio valuisse eum, ut carminibus probatissimos
poetas, soluta oratione disertissimos oratores
adaequaret; et cum mihi illius carmina ostendissent,
heroica, bucolica, familiaria, afferebant solutae
orationis testimonia permulta volumina librorum atque
epistolarum; ostendebant mihi[c 6] exhortationes ad
virtutem, reprehensiones vitiorum, multa de
colenda amicitia, de diligenda patria, de institutione
rerum publicarum, de disciplina iuventutis, de
contemnenda fortuna, de emendatione morum ab eo
viro perscripta,[c 7] ex quibus perfacile intelligebatur
uberrimam doctrinam in eo viro fuisse. Adeo autem
- ↑ ab omnibus male B.
- ↑ ut quenque poet. in contentiones B.
- ↑ Ennii Pac. Lucr. D.
- ↑ quenque B.
- ↑ versis male A, elegantissimi viris B.
- ↑ Manca in B.
- ↑ ab eo perscripta E. In a A, leggesi: ostendebant mihi exhortationes ad virtutem, reprehensiones vitiorum ab eo perscriptas, ex quibus etc.