— 58 —
de causa esset, quod morte praeventus nequivit[c 1]
expolire.[1] At bucolica eius nihil pastorale sapiunt.
Ego vero id non puto: nam omnia et pastoribus et
pecudibus referta video cum te video. Hic cum
omnes arriderent: Ego profecto, inquit Nicolaus
ea de causa dico, quod nonnullos iam audivi, qui in
his rebus Petrarcham criminarentur: nolite enim
putare meas esse[c 2] criminationes istas: sed cum
ab aliis[c 3] quibusdam audivissem, ad vos heri,
qua[c 4] tandem de causa scitis, retuli.[c 5] Itaque
placet nunc mihi, non me, qui simulate loquebar,
sed insulsissimos homines qui revera id putabant,
refellere:[c 6] nam quod aiunt unum Vergilii
carmen[c 7] atque unam Ciceronis epistolam omnibus
operibus Petrarchae se anteponere, ego saepe ita
converto, ut dicam me orationem[c 8] Petrarchae
omnibus Vergilii epistolis et carmina eiusdem vatis
omnibus Ciceronis[c 9] carminibus longissime
anteferre. Sed iam satis: ad Boccacium veniamus, cuius
ego doctrinam, eloquentiam, leporem maximeque
ingenii praestantiam in omni re omnique[c 10] opere
- ↑ nequit B.
- ↑ Manca in B.
- ↑ ab hiis quib. male E.
- ↑ qui erroneamente A.
- ↑ detuli D, retuli. Ita plac. E.
- ↑ qui loquebar simulate, sed ins. hom. qui re vera reputant id B.
- ↑ Virg. carmen unum. B.
- ↑ ita commemoro, ut dicam me orationes B.
- ↑ Cic. omnibus B.
- ↑ in omnique D.
- ↑ Da praesertim cum hic vir pubbl. Mehus, V. A. T. pag. CXXVII.