Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/98

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 57 —


illum ad omne genus scribendi ingenium accomodasse, ut ne populari dicendi genere se abstinuerit, sed in hoc, ut in ceteris quoque, elegantissimum et facundissimum videri. Haec cum illi ostendissent, a me contendebant, ut si quem haberem ex omni antiquitate, qui tantis laudibus respondere posset, in medium afferrem: quod si facere nequirem nec haberem quemquam, qui in omni genere aeque[c 1] profecerit, ut non dubitarem civem meum omnibus. doctissimis viris, qui in hunc diem fuissent, anteferre. Nescio quid vobis videatur: ego nunc ferme omnia loca attigi, quibus illi causam suam confirmabant. Quae quoniam optima ratione concludi mihi videbantur, illis assensi mihique ita esse persuasi. An vero illi extranei homines ita putabunt; nos autem cives in laude civis nostri erimus frigidiores? nec audebimus illum suis meritis ornare? praesertim cum hic[c 2] vir studia humanitatis, quae iam[c 3] extincta erant, repararit, et nobis, quemadmodum discere possemus, viam aperuerit; et nescio an primus omnium lauream in nostram urbem attulerit? At eius liber, in quo summum studium posuit, non multum probatur. Quis est iste tam gravis censor qui non probet?[c 4] Vellem percontari ab eo, qua ratione id faciat; quamquam, si quid esset in eo libro quod improbari posset, id illa


  1. nec hominem quemquam, qui in omni gen. profec. B aeque manca pure in D.
  2. Manca in BE.
  3. iam penitus D.
  4. Da Quis est iste a probet manca in B, probat E.


8