Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/228

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est



est, Quirites, ne spolia vestra penes illum sint; non prolatandum, neque votis paranda auxilia: nisi forte speratis per taedium jam aut pudorem tyrannidis esse eum per scelus occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit, uti nihil gloriosum, nisi tutum, et omnia retinendae dominationis honesta aexistumet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius, quam laborem cum honoribus, capessebant, nulla sunt. Hac tempestate serviundum, aut imperitandum; habendus metus est, aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? quaeve humana superant, aut divina impolluta sunt? Populus romanus, paullo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, jure, agitandi inops, despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet. Sociorum et Latii magna vis civitate, pro multis et egregiis factis a vobis data, per unum prohibentur; et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites, mercedem scelerum. Leges, judicia, aerarium, provinciae, reges, penes unum; denique necis civium et vitae licentia. Simul humanas hostias vidistis et sepulchra infecta sanguine civili. Esine viris rcliqui aliud, quam solvere injuriam, aut mori per virtutem? quoniam quidem unum omnibus finem