Jump to content

Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/234

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


Aemiliae benefacta extollebant, et ignoscendo populi romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tuum Lepidum progressum videbant; quum privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerendo, consilium publicum corruperunt. At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede itam mutaverit. Nunc est proconsul cum imperio, non empto sed dato a vobis; cum legatis adhuc jure parentibus: et ad eum concurrere omnium odinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati; quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Hi tumultum ex tumulto, bellum ex bello serunt; Saturnini olim, post Sulpicii, dein Marii Damasippique, nunc Lepidi satellites. Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli arrectae; Hispaniae armis sollicitatae; Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit: quin, praeler idoneum ducem, nihil abest ad subvertundum imperium.

Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis, neu patiamini licentiam scelerum, quasi rabiem, ad integros contactu procedere. Nam, ubi malos praemia sequuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. An exspe-