Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/235

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


ctatis,dum,exereitu rursus admoto, ferro atque fiamma urbem invadat? quod multo •propius est abeo, quo agitat, sia tu, quam ex pace et concordia ad arma civilia: quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non prò sua aut quorum simulat, injuria, sed legum ac libertatis subvertundae. Angitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consilii, inquies: haec atque illa tentans, metait otium,odit bellum; luxu atque licentia carendum videt, atque interim abutitur vestra secordia. Neque rnihi satis consilii, metum, an ignaviam, an dementiam eam appellem: qui videmini intenta mala, quasi fulmen, optare se quisque neattingat; sed prohibere, ne conari quidem. Et, quaeso, considerate quam conversa rerum natura sit. Antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur, et eo boni malos facile anteibant: nunepaxet concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent,in armis sunt, vos in metu. Quid exspcctatis? nisi forte pudet, aut piget recte facere. An Lepidi mandata animos movent? qui piacere ait sua cuique reddi, et aliena tenet; belli jura rescindi, quum ipse armis cogat; civitatem confirmari, quibus ademptam negat; concordiae gratia plebei tribuniciam potestatem re-