Jump to content

Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/237

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sunt, ea, quum facere possitis, patiamini potius censent. Ita illi a vobis pacem, vobis ab ilio bellum suadent.

Haec si placent, si tanta torpedo animos oppressi, ut, obliti scelerum Cinnae, cujus in urbem reditu decus ordinis hujus interiit, nihilominus vos atque conjuges et liberos Lepido permissuri sitis; quid opus decretis? quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rempublicam frustra curant. Agite, uti lubet; parate vobis Cetbegi atque alla proditorum patrocinisi, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt, et rursus advorsum deos penates manus armare. Sin libertas et bella magis placent, decernite digna nomine, et augete ingenium viris fortibus. Adest novus exercitus; ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequitur. Jam illa, quae secordia nostra collecta sunt, dilabentur. Quare ita censeo: quoniam Lepidus exercitum privalo Consilio paralum curn pessumis et hostibus reipublicae contra hujus ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Appius Claudius interrex cum Q. Catulo proconsule, et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint, operamque dent ne quid respublica detrimenti capiat.