Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/238

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EPISTOLA CN. POMPEJI AD SENATUM.


Si advorsus vos patriamque et deos penates totiens labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adolescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi, et vobis saius quaesita est; nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, patres conscripti: quem contra aetatem projectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hac in spe populus romanus liberos suos ad bellum misit? Haec sunt