dam tribunis plebis restituii: et quamquam L. Sicinius primus de potestate tribuuicia loqui ausus, mussantibus vobis, circumventus erat; tamen prius illi invidiata raetuere, quam vos injuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites: nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum imposuerat servitium, fìnem mali credebalis: ortus est longe saevior Catulus. Tumultus intercessi Bruto et Aemilio Mamcrco consulta; dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ieritinL. Quinctium, vidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quae profecto incassum agerentur, si, prius quam vos serviundi fìnem, illi dominationis facturi erant: praesertim quum his civilibus armis dieta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit. Itaque cetera ex licentia, aut odio, aut avaritia in tempus arsere: permansit una res modo, quae utrimque quaesita est, et erepta in posterum, vis trihunicia, telum a majoribus libertati paratum. Quod ego vos moneo, quaesoque, ut animadvortatis: neu, nomina rerum ad ignaviam mutantes, otium prò servitio appelletis, quo jam ipso fruì, si vera et honesta flagitium superaverit, non est eonditiot fuissat, si omnino quiessetis. Nunc animum