Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/247

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est



advortite: et nisi viceritis, quoniam omnis injuria gravitate tutior est, artius habebuot. Quid censes igilur? aliquis vestrum subjecerit. Primum omnium omittendum morem hunc quem agilis, impigrae liriguae, animi ignavi, non ultra concionis locum raemores libertatis; dein, ne vos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei mandando patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia majorcs vestri paravere. Quum vis omnis, Quirites, in vobis sit, uti quae jussa nunc prò aliis loleratis, prò vobis agere, aut non agere certe possiiis; Jovem, aut alium quem denm, consultorem exspectatis? Magna illa consulum imperia et patrum decreta vos cxsequendo rata efficitis, Quirites, utroque licentiam in vos auctum atque adjutum properatis. Neque ego vos ultum injurias hortor, magis uti requiem rapiatis; neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem volens, jure gentium res repeto; et, si pertinaciter retinebunt, pon arma, neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vestrum praebeatis, censeo. Gerani habeantque suo modo imperia; quaerant triumphos; Milhridatem, Sertorium et reliquias exsulum persequantur cum imaginibus suis. Absit periculum et labos, quibus nulla pars fruclus est: nisi forte repentina Ista frumentaria lege munia vestra pensantur. Qua tamen quinis modi»