Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/313

E Wikisource
Haec pagina emendata est
283
liber tertius
vinciam; et claustra Imperii per spectati obsequii magistratus tuenda: Et Transylvanica mala id remedii flagitare.
Imago liberi Principatus corrupti.
neque Transylvaniae tot potentium perduellionibus fessae aliud remedium quam si ab uno regatur. Corruptâ republicâ, ubi eliguntur Reges, ibi regni complures aemulos; uno rerum potito, omnes formidare, formidarique: hinc res nusquam tutas, et omnia ad vim spectare. Principes; quae sunt Regni, primum iis obsequium subjectorum redimere, quo regias firment partes; deinde suae ipsorum domui addicere, ut ulteriori potentiae provideant; privatos gentis Primores per jus infuriam parare, Opes, ut potentiâ Regnum invadant: inde aerarii difficultates, hinc multitudinem egentissimam; utrinque res novas, et bella difficulter administrata. His de caussis Transylvaniam praeterquam injuste, inutiliter quoque ab Hungariae compage divulsam, quacum uno spiritu regenda est. Transylvanis omnium Hungariae malorum caput.
Austriae Domui infesta.
Omnia enim quae Hungaria funesta bella a Turcis inlata sunt, Transylvanis suas origines imputare et progressus: provinciam Austriae Domui infestissimam; Balthoreos Ragoctiosque Principes bellis cum Germano gestis insignes. Electionem in Regnum intrusam id insolens et impacatum fecisse. Transylvaniae vices.Cum autem sub Hungariae sceptro per Waywodas moderabatur, non mediocriter floruisse; potente ambitione modo turbidam, modo claram egisse sub Principatu: tandem Principes, ut regnum obtinerent, per indignum Christiana pietate facinus, Turcicum propagandi Imperii arcanum.Turcam in auxilium provocasse; qui libens mansuetum socii nomen sumit, ut porro saevissimum Domini ingenium prodat. Itaque hactenus Turca orienti dominabitur Orbis terrarum plagae, Transylvania Turcicae subservire potentiae.
Valachi Moldavique misera regni cupiditas.
Transylvanos,
Transylvanis Principibus augendae in occiduam potentiae tanquam instrumentis usurum. Valachiae Moldaviaeque Principes, quamquam Regum mendicabula, in Turcicis partibus obfirmatissime haerere, misera dulcedine captos inter urbium rudera humilesque casas regnandi: quid de Transylanis in his opibus, splendore et celebritate provinciae putandum, si forte eos novandarum rerum libido incesserit? Turcas,Turcis enim proferendi Imperii cupiditatem bello occludi, et fraenari posse; sed dolorem Hungarici Regni amissi, et odium in Christianum nomen extingui non posse: quare per fas per refas, ubi primum detur occasio, arma resumpturos. Perduelles Hungaros,
Telechiumque captare rerum turbandarum occasiones.
Idcirco Transylvaniam in provinciam redigendam.
Omnes in Hungaria, quibus Caesaris clementia indulsit, perfidiae conscientia divexari; et Techelium Constantinopoli id agere, ut a Turcis Transylvaniae Regnum beneficio referat: Ob has caussas Transylvaniam, Hungariae arcem, Christianae pietatis ergo in Caesaris potestate omnino esse oportere; eamque prae