Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tam multos extendimus ita non solum nostras persequimur, sed omnium qui vel consanguinei sunt nobis, vel affines, vel affinium affines, amici, clientes, sodales, noti, amicorum amici, amicorum noti. Et haec non ut iniuriam prohibeamus ne fiat, aut cum fit, inhibeamus ne se latius effundat, quod forsan excusationem haberet aliquam, sed ut factam et prope iam obliteratam renovemus et vindicemus, ut nova iniuria non medeamur priori, neque enim id iam possumus, sed utramque exacerbemus.

At quorum iniurias videri volumus ulcisci, etiam cum aliquo vitae aut fortunarum discrimine, certe quietis ingenti dispendio, eos non iuvaremus exiguo aliquo labore aut argenteo nummo. In iuvando tam segnes et maligni, ad nocendum promti et liberales. Quin si amicissime ad rem profuturam sibi ac honestam operam nostram aut pecuniam utendam roget, licet, sine dedecore recusare. Si levissime notus vocet ad nocendum alicui, maximum dedecus excusasse. Immo ultro et invocatos oportet ad eiusmodi praeclara facinora venire viros fortes, ad res sanctas sem-