Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

per occupatissimos, ad res turpissimas numquam non liberos ac negotio vacuos.

Vigilavit in hoc vis illa humanae rationis prope divina, quasi id unum esset suum munus, tanta cura iniuriarum momenta expendit ac digessit, tum quae quibus iniuriis responderent ultiones. Haec capite vindicanda, illa fustuario, alia arundine, alapa, vulnere in facie, mulctatione fortunarum, dignitatis. Satis haec quidem expensa sunt diligenter et exacte. Sed ab istis tam acribus appensoribus pervelim audire. Istis ipsis humanis ultionibus quae tandem divinae respondeant? Haerent, ego eis paucas explicabo, corporeis spiritales, levibus gravissimae atque acerbissimae, momentaneis aeternae.

Omnia oportet discordiae servire, non interna modo, sed externa quoque. Sermonem, et lacrimas, et amicitias, quas ad mutuum auxilium ex Dei munificentia acceperamus, in mutuam perniciem convertimus, amicus amicum, frater fratrem, vicinus vicinum, civis civem, non ad opem ferendam implorat ut in commune prosint, sed ut alii noceant. Fit manus homi-