num consentientium in ultionem eius quam illi iniuriam interpretantur, vel quod causae favent vel quod homini, aut quod alii alias spes sequuntur. Induunt arma, existit factio, et cum leges et maior potestas non timetur, vocatur bellum, vel civile intra eadem moenia et cives, vel externum inter duos populos ac nationes. Et cui sub legibus crux et alia sunt suppliciorum genera parata, supra leges non solum impunitum est, verum etiam honestum et gloriosum.
Quod belli nomen a beluis deductum esse testatur Festus Latini sermonis bonus auctor, quippe res est beluis magis congruens quam hominibus. Hic enim ad humanitatem mansuetudinemque est a natura formatus ac fictus, illae vero ad feritatem et incursus animorum. Sed ita tulerunt nostra scelera ut quod malum congruentius bestiis videretur, illae non facerent, nos faciamus quod a nostra est natura alienissimum, quodque illa maxime aversatur atque abominatur.
Beluarum dicis esse bellum? Atqui nulli animanti quam homini, sicut Plinius inquit, pavor confusior, nulli rabies acrior. Cetera animan-