illud est ex praeceptis superbiae, hoc esse maiorem iniuriam, quo a coniunctiore inferatur. Quasi vero nihil oporteat ad concordiam valere cogitationem propinquitatis et sanguinis, memoriam iucundae conversationis, recordationem officiorum aut etiam beneficiorum. Nimis est illud verum: Cui dolet, meminit; cui placet, obliviscitur.
Primus frater Cain fratrem suum Abelem obtruncavit, quod is gratior esset Deo, quasi Deo futurus esset ipse acceptior per offensam. Quid hunc censemus facturum fuisse Deo, si licuisset, qui fratrem occidebat quod illi videretur carior? Satis hoc ostendunt qui principes suos oderunt, quod apud illos valeat aliquis gratia, vel auctoritate, magis quam ipsi, et iniuriam interpretantur nullum suum damnum, sed beneficium alienum, et Deo se irasci cautiores occultant, imprudentiores patefaciunt, non principes solum, quos eo insolentiae evexit perpetua fortunae indulgentia, sed privati quoque homunculi et plebei, quos affectus impotentia detegit.
C. Caligula Iovi irascebatur et ad pugnam eum provocabat, et se in Graeciam remissurum eum