saepe est minatus. Lenones, latrones, milites, et alii homines impuri ac facinorosi, si quid displicet, blasphemias in Deum et divos omnes abominabiles iaciunt, manu rem decreturi si possent. O clementiam naturae principis!Haec omnia ille audit et perfert, et illis ipsis nasci solem et annum progredi iubet et terram fruges fundere quo alant linguas contaminatissimas et vitam scelestissimam prorogent. Romulus Remum occidit ne parem in potentia haberet, cumque bene se fratre liberatum putaret, Tatium non potuit effugere, et qui fratrem geminum non tulerat coactus est Sabinum hominem perferre.
Sed quid veteres tragoedias evolvimus et connumeramus Polynices et Ethcocles, Atreos et Thyestes, Demetrios et Persas, Iugurthas et Adherbales, Nerones et Britannicos, et vetusta alia fratrum nomina? Princeps Turcarum a nece fratrum suorum regnum auspicatur, quod solemne fuit regibus Persarum. Aetas patrum et nostra vidit fratres cum fratribus commissos, filios fratrum et sororum a patruis et