quam est notabilis, nam fortissimus quisque inter primos antequam acies congrediantur cadit, nec locus ullus satis munitus. Dicearchum Peripateticum, virum doctum et totius memoriae antiquitatis peritissimum, collegisse scribit Cicero, omnia cladium genera quibus umquam humanum genus esset afflictum, pestes, fames, eluviones, incursus bestiarum, terraemotus, et ex altera parte posuisse bellorum iniurias. Has vero ostendit plures homines absumsisse quam reliquas omnes, et tamen nondum tot bella, tanta continuatione, tot locis, tanto furore erant gesta quam fuerunt post illum. Nondum cognitum erat bombarda Satanae inventum.
Seneca rabiem explicans odiorum:
Castra ponit ex utraque parte contraria et parentum liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam, et agmina infestorum equitum ad conquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manufactam et productam obsessis parentibus fossam, plenos carceres