Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas, et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita quae, quamdiu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum. Adiice nunc publica periuria gentium et rupta foedera et praedam validioris quidquid non resistebat abductum.

Sic Seneca. In quibus ille describendis, Syllana aut Pompeiana respiciebat tempora, aut regnum illud triumvirale. Num haec insequentia dedidicerunt saecula, aut ulla fuit tam Deo cara aetas quae ista omnia non auctiora viderit? Misera cogitatu res!

Nullum fuit inventum tam utile hominum generi cuius non magna pars hominum socordia interciderit. Bellica inventa, artes, stratagemata, doli, crudelitas, omnia manent etiam hominum ingeniis aucta in melius, hoc est, in peius. Cessavit in aliis rebus ingenium multumque ab illa veterum diligentia degeneravimus. In bello semper evigilavit ratio, iudicium, cogitatio, meditatione, usu, exercitatione.