Homines socordissimi et qui hominum nihil habere videbantur praeter faciem, ingeniis tardissimis pectore frigidissimo et inerti, in hac una arte ceteros omnes antecellebant.
Utinam hi essent progressus facti in sapientia, vel arte quapiam vitae utili! Et reliquae omnes artes habent suas exercitationes, suas remissiones, sua tempora, quibus honestae et praeclarae vigent, mox decedente pretio, atque hominum aestimatione languescunt ac iacent. Post redit honos, reparantur. Belli, sicut ille queritur, nullae feriae. Rerum etiam iucundissimarum, pecuniae, voluptatum, satietas aliqua, belli nulla. Si quis seriem rerum a Nino Assyriorum rege percurrat usque ad haec tempora, nullam inveniet in humano genere bellorum intermissionem, nisi annis aliquot quibus natus est Dominus.
Urbs una Roma per septingentos annos bis tantum clausit ianum, suum indicem bellorum et pacis, semel sub Numa, iterum paulo post bellum Punicum primum paucis diebus. Nos adhuc Christiana gens sceleratius, qui his mille annis non interquievimus quin bella con-