nec terras et maria, quoad eius fieri potest, relinquit immota, omnia ad internum suum tumultum vellet tumultuari, quietis iratus infensusque. Quid agis? Quo te proripis? Quo ascendis, superbia? Quo aspiras?
An hoc est ullo modo vel Deo vel angelis vel hominibus ipsis recte statuentibus tolerabile, postulare unum homulum ut propter affectionem, propter odium suum, propter suas inimicitias, claudantur navigationibus maria, excindantur segetes, revellantur arbores, vastentur agri, excindantur villae, oppida, urbes, et, quod est omnium indignissimum, tot hominum milia mortem oppetant, quia sic illi est visum, sic placet, sic decrevit libido?
Non agitur de eius vita et salute, sed de dicione aut dignitate, immo vero de dicionis aut dignitatis particula, saepe etiam de verbulo uno temere elapso. Ferremus hoc si equus de equis tantum sibi sumeret, aut canis de canibus, aut angelus de angelis, et hoc sibi licere ius fasque esse existimaret? At qualis homuncio id vult sibi concedi! Quam temporarius! Quam non diuturnus! Quam diurnus potius atque adeo momentaneus! Et in eo vitae puncto eam