connectit malorum materiam ac seriem quae satis sit decem hominum aetatibus molestissimo ac miserrimo negotio exercendis, ipse saepe, dum telam orditur, extinctus.
Quid quod etiam in privatis hominibus hoc vult, hoc postulat quisque, hoc contendit, ut omnes inimici sint eius quem ipse oderit, etiam si is alioqui plerisque sit eorum commodissimus, et illius usus ac familiaritas utilissima, interdum quoque necessaria? Ascendit altius superbiae impotentia, et non contenta homines inquietasse, Deo facesseret negotium si valeret, dum ipse, quas vocat iniurias suas ulciscatur et obsequatur saevissimo animo, paratus est in extremum discrimen legem ac pietatem Dei adducere, accitis ad instrumentum suae crudelitatis qui sacra omnia conculcent et profanent.
Iam tanta est in natura nostra imbecillitas ut magnae sint vires opus ad eam iuvandam, exiguae seu nullae potius ad laedendam, quippe ipsa sibi invaliditate sua natura officit, etiam si aliud desit. Ergo qui facit iniuriam continuo accipit, vel quod alienis laeditur viribus, vel quod ipso