rabilius quam in hostico gerunt, ut in Italia, cum dispositus per hiberna exercitus, aut etiam nonnunquam aestiva, prudenti cuiusque militis iudicio relinquitur quid et quatenus sit ab hospite suo exacturus. Discretionem vocant castrensi vocabulo.
Reputare potest quisque quid facturi sunt quorum iudicio res permittitur, cum iudicium nullum habeant nisi perversissimum et sceleratissimum. Integro esset opus volumine, et quidem iusto, si explicare tentarem minimam eorum partem, quae in discretione milites designant: nequitiae, flagitiorum, importunitatis, procacitatis, insolentiae, scelerum.
Ardentibus bello nationibus terrestres viae obsidentur latronibus, maritimi egressus piratis, ut gentium inter se commercia exerceri nequeant, quibus maxime ubique opes comparantur. Nemo fere audet domo egredi, non dico ex sua natione et regno, sed nec ex urbe saepenumero, ne ex aedibus quidem. Nam ut sunt quaedam lignorum genera, quae cum ardent accensas scintillas procul iaculantur, ita bellum quoquo versum latrones mittit, et qui in solitudine et locis