Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

desertis, et qui in regiis viis, et qui in ipsis civitatum visceribus grassentur. Nec soli hostes ab hostibus intercipiuntur, sed ab armato milite nec mediis ac neutris, nec ipsis etiam amicis atque adeo civibus parcitur inermibus, non ut clam latrocinii more ac consuetudine spolientur, sed ut publice expilentur vexenturque, haud secus quam hostes.

Hoc funesto bello quod tam diu Europam afflixit concursu duorum potentissimorum principum, Caroli Caesaris, et Francisci Galliae regis, Lusitani neutri partium accesserunt, nec ideo tamen continuerunt ab eis manus Galli. Nuper capta Roma, nec Germanus miles Germano incolae pepercit, nec Hispano Hispanus.

Quid potest expulsa iustitia esse tutum, quae sola praestat tutam imbecillitatem inter vires? Nec fides commerciorum in bello constat, cum perdito et decoctori confugere ad arma liceat tamquam ad asylum, nec ius ac leges exercentur, alienatis omnino mentibus ac sensibus et a civitatis in belli curam conversis, iniecta illis manu a terrore. Quid quod nec libenter quisquam ad eos fert sua mercimonia quos odit, aut si adfert,