Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cum vicinae regioni bellum faceret duas illorum fortissimas ac munitissimas arces manu captas diruit. Potius est deinde natione illa universa. Ab Leletanis bellum illi paulo post extitit, qui victam illam regionem, duobus propugnaculis desertam, statim occuparunt, et inde totum illius regnum. Quae omnia facile retinuisset si arces illas duas conservasset quas belli furore caecus ac amens deiecerat.

Equidem vesaniam illam animorum non satis queo intelligere qua duo reges impelluntur ut eam ipsam dicionem de qua certant expilent, diruant, vexent, vastent, funditus excindant. Hoccine est velle eam regere? Ea est caritas, qua adducuntur ut eam sibi asserant, immo in libertatem ab iniquo possessore, egregia et mira repetendi ratio, perdere quae conaris recuperare? Aperte ostendis non esse tua quae sic tractas. Quanto mulier illa Thebana verius ac sapientius!

Neve quas regere expetis,
Everte Thebas, quis tenet mentem furor!
Petendo patriam perdis, ut fiat tua,
Vis esse nullam; quin, tuae causae nocet
Ipsum hoc quod, armis vertis infestis, solum,