Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/151

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Segetesque adustas sternis, et totos fugam
Edis per agros; nemo sic vastat sua;
Quae corripi igne, quae meti gladio iubes,
Aliena credis: Rex sit e vobis uter,
Manente regno, quaerite.

Quid quod etiam si non sis ipse aliquando futurus earum rerum dominus, par est tamen cogitare te posse illa aliquando ad filium aut heredem tuum devenire. Rex ille Epirotes patrem suum solebat execrari quod Chaoniam esset depopulatus, quam postea filius cum uxore dotis nomine accepisset. At vero nec spes est heredis illa quandoque futura, at eorum qui aliquandiu erunt amici, at erunt hominum.

Octavus Henricus, Britanniae rex, Morinum Gallis ademit; incensum est a militibus. Eodem anno rex sororem suam Mariam Ludovico Galliae regi dedit nuptum. Pax coiit, et magna inter utramque gentem amoris signa ostensa, nec principes se oderant mutuo, redditum est Gallo Morinum, hoc est, urbis cadaver. Quam maluisset Britannus integram vel servasse sibi, vel amico et affini reddidisse! Quanto id fecisset maiore cum gratia, et alterum sibi devinxisset tanto beneficio ut cum