Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

serviliter Gallus Helvetio se submisit, Carolus desperatissimae ac perditissimae Germaniae atque Hispaniae faeci! Et qui principes nobilissimi et praeclarissimi noluerunt paulum alter alteri velut levi lateris declinatione cedere, coacti sunt impurissimos dominos toto torpore perferre et eis propter bellum adulari quos in pace crucifìxissent. Quin et praetermissis viris gravibus, prudentibus, etiam amicis hominibus, istis quos oderunt coguntur cum magno suo dolore benefacere. Sic C. Caesar turpissimos ac probrosissimos homines in curiam induxit. Maluisset quidem honestiores, sed per illos dicebat suam se dignitatem recuperasse, ut ostenderet invitum quidem se facere, sed tamen non posse excusare aut praetermittere.

Quid quod morosi homines et difficiles et insatiabili aviditate, quidquid agunt tantopere imputant ut compensari non credant etiam dimidia principis dicione. Nec solum quae agunt, sed etiam saepe quae non agunt, in rationem referunt actorum. Libelli in scriniis Othonis principis reperti sunt a Vitellio centum viginti postulantium praemium pro caede Galbae, quem