Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

unus occiderat. Eos omnes Vitellius rerum potitus, ut Tacitus et Plutarchus tradunt, conquiri iussit et interfici. Alexander multos mundos esse concupiscebat, nam purpuratorum suorum unusquisque hunc totum expetebat. Infinita erat Alexandri cupiditas sibi et suis, suorum cuiusque non minor sibi ipsi. Quid sibi de tanto imperio Iulius Caesar, cuius modo memini, praeter victoriae nomen reservavit? Atqui is a suis occisus, quibus cum maxima et plurima dedisset, spes tamen altissimas non impleverat.

Nec minus intractabiles se praebent et principibus subditi et magistratibus privati, belli et dissidii tempore quam milites, sive externi sint hostes, sive intus tumultuetur discordia.Neque enim audent impurissimo cuique, et facinorosissimo, et maxime factioso, resistere. Cum et aer et aquae pestilenti sunt aliquo vitio contaminatae, corpus, quod in illis semper necesse est versari ac vivere, difficile servatur incorruptum et sanum; at cum in ipsis ossibus medullisque affixa haeret lues, et saeva morbi vis totum corpus pervasit, potest for-