nec expediat, ne intelligant mali quanto maior civitatis pars conspirarit in nefas.
Sublato enim respectu legum et consensu parendi, quid aliud est magistratus aut rex, quamlibet magnus, nisi homo unus non alio fortior aut praestabilior? Quid quod magistratibus, inter se concordibus, dicto audientes sunt cives, et milites ducibus; discordibus vero, ansam se nactos gaudent contumaciae, ut est multitudo ad licentiam peiorum proclivior, cum sciant huic futurum gratum si illi repugnant.
Et dum collegam inimicum praesidio volumus nudare, aut acti suspicionibus sinistre quae dicat aut faciat interpretamur, nosmetipsos ope omni spoliatos atque exarmatos iniuriae obiicimus illorum, qui occasiones captant laedendi nostri. Sublato Maximino Caesare barbarissimae crudelitatis, senatus duos iussit imperare Maximum et Balbinum, senes viros et graves, concordes initio, postea ex suspicionibus discordes. Praetoriani, quod ab illis haberentur paulo severius, tollere eos statuerunt, nactique ex eorum dissensionibus occasionem, facto agmine