tassis remedium extrinsecus aliquod adhiberi, intus vero nemo est qui prospiciat, oppressa mente et omnibus corporis sensibus tanta et tam tumultuosa morbi concitatione. Talis est imago externae discordiae et intestinae.
Vinculum coetuum et congregationum humanarum est iustitia, et leges ex iustitia profectae ac derivatae, ceu anima quaedam civitatis. Harum ope ac beneficio et magistratus habent in sua manu rempublicam et principes regnant. At legibus inter tam irritatos animos nec respectus ullus nec reverentia. Pellitur e medio sapientia, ut inquit Ennius, vi geritur res. Nec magistratus, qui sunt leges loquentes, tueri ius suum et retinere legum iustitiaeque maiestatem possunt, aliorsum cogitationibus conversis cura maioris mali. Quae remissio magistratuum permagnam malefaciendi fenestram pravis et procacibus aperit. Egestas vero etiam non malis necessitatem facit. Itaque tot designantur quotidie flagitia et facinora ut nec animadverti possit in omnia,