absumtus. Captus est Hasdrubal Poenus, e suis ipsius castris Syracusanorum impetu abductus et quidem obsessorum. Captus est ab Anglis Ioannes, Franciae rex, qui numerosissimis suis copiis paucitatem hostium ita contempserat ut certis conditionibus dedentes se illi recusarit. Plena est horum exemplorum historia, et ne vetera tantum exempla consectemur, nec Franciscum tantus exercitus est tutatus, nec Clementem Pontificem tota ipsa Roma nec sacrosanctum dignitatis nomen, ut nemo tantas se habere vires in bello credat quin ei vertens sit fortuna metuenda; ideo enim Martem Mavortem nominarunt, quasi res magnas subito vertentem.
Quid quod bellicis temporibus nec rex tuto in suo regno versatur nisi circumdatus semper septusque armis, hoc est, carcere, ut non sine causa utrumque custodia nominet. Meruit enim et ab exteris insidias et a suis, sive is est animorum in discordia terror, sive iure habet quos per occasionem temporum cavere debeat. Nam proceres in pace dicto sunt audientes propterea quod stat a principe multitudo, et licet eos si quid male egerint legibus ac moribus inter-