Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

rogare; nec facile ab amicis, si deficiant, recipiuntur. In bello vero vindicant iras suas, occupatis in unam eam curam omnibus, principe ad multa, nolit velit, connivente; tum habent quo confugiant, si non putent se in ea dicione incolumes mansuros.

Milites ipsi, ad tutelam et custodiam regni hostesque a finibus arcendos ac propulsandos, asciti et rogati sacramento, militarem insolentiam in regni perniciem regisque ipsius imperatoris sui, in cuius verba iurarunt, convertunt. Quoties praetoriani milites, quoties regiones absentes, quoties illae ipsae quas suus imperator ductabat, arma pro salute ducis ac capite, cum iureiurando sumta, in ipsum eundem verterunt? Occisus est a suis C. Cecinna, quod exercitum in naves contra Syllam ducturus imponeret. Exustus L. Fimbria, quod ignaviam exprobrasset. Interfecti Galba, Pertinax, Alexander Severus, Maximinus, Maximus, Balbinus, et alii paene innumeri non aliqua sua culpa, sed militari insolentia atque insania.

Quid dicam proditiones et defectiones exercituum exiguo aere venditas, quas nostra vidit aetas? Quid non habebunt venale milites, qui animas habent venales? Vis tu non vendi te eo pretio ab istis quo illi suas ipsorum animas