Quisquis id non praestaret sciret sibi imperium non futurum diuturnum. Quid est minus, non dico regis, sed nec liberi hominis, quam ita servire, et tali hominum faeci?
Colligunt hinc iras togati adversus regem causam eiuscemodi malorum et odia, quae aucta indictionibus, vectigalibus, quibus populum radit, exugit, deglutit ut infinitis bellorum sumtibus pecunia suppetat, ita animos a principe alienant ut non quod fieri par erat ament et venerentur tamquam communem parentem, sed ut tyrannum oderint, ut hostem omnium execrentur; nihilque ad ultionem sit reliquum praeter occasionem, successibus illius doleant, gaudeant adversis, nec ullum expectent nuntium laetiorem quam sublatam esse demedio calamitatem publicam et regni pestem. Haec principes, alii cautiores intelligunt et dissimulant; alii incautiores nec animadvertunt ipsi per se, ut qui in aulis degant semper clausi et separati a sensu eorum quae fiunt in populo, nec habent a quibus doceantur, stipati perpetuo turba assentientium, quae regi odiosissimo atque invisissimo subditis persuadet eum