Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/195

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cuique civium suis liberis et vita esse cariorem, et publicas atque ita altas execrationes ut facile ad illius aures perveniant, dicunt esse faustas acclamationes et voces bene precantis multitudinis.

Nec ei umquam sic obsesso atque occupato vacat quiete se huic cogitationi tradere ut apud se ipsum cum animo suo reputet cum haec aut illa agat, sic vivat, sic regat suos, qualem esse de se in suorum mentibus existimationem par sit. Hoc est regnum? Hoc potentia? An potius vel carcer teterrimus atque obscurissimus, cum nulli se loco, nulli hominum concredat, vel miserabilis et in extremum adducta discrimen ignorantia, quae caeca atque improvida inter praesentissimam semper versetur pestem? An ego hic exempla congeram eorum, qui diuturnitate potentiae fundatas opes odio et malevolentia suorum levissimis motibus everterunt? Unum pro innumeris recensebo, verbis Aemilii Probi:

Dion, inquit, fretus non tam suis copiis quam odio tyranni Dionysii, maximo animo duabus onerariis navibus quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum, cen-