Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/197

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tam multis et pro tam multis timet. In pace et concordia iucundum est gignere liberos ac tollere; quid aliud in discordia quam tristis atque acerba timoris causa? Et me, inquit ille apud Vergilium vir fortis ac pius:

quem dudum non ulla iniecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii;
Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
Suspensum, et pariter comitique onerique timentem.

Numerantur in bonis honor et decus, in quo expetendo exitiabilis est hominum error. Verus enim et germanus honor virtutem ut umbra corpus comitatur, neque est honor aliud quam veneratio quaedam virtutis eorum qui recte de virtute iudicant. Hunc tamen homines imperiti qualicumque quorumcumque hominum laudatione censent, ut decus esse existiment cerdonem aut carrucarium approbasse. Magnus quidem hic error quis non videt? Sed quanto ille perniciosior quod laudem eam tamquam rem pulchram et praecipue expetendam sic quaerimus, sic captamus? Atqui rudium hominum et vulgarium iudicia ex affectu nascuntur, non ex veri dispicientia. Itaque favor fere solet ad-