Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/196

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tumque peditum millibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerit, Syracusas introierit. Ex quo intelligi potest nullum esse imperium tutum nisi benevolentia munitum. Idem Dion tyranni expulsor, cum se insolentius videretur gerere, non invenit qui se periclitantem et cum inimicis colluctantem ne occideretur subveniret. Immo fuit qui illis per fenestram gladium miserit quo Dion iugulatus est.

Nec sunt meliore conditione cives discordes qui non aliter et in sua civitate ambulant et tecto ac parietibus et privatis penatibus clausi agunt quam in saltu aliquo latrociniis infami. Famuli in concordia subditi, in discordia suspecti ne nos prodant. Uxor, liberi, parentes, domus, familia, possessiones, cultus, opes, quae sunt cuique in concordia gratissima et maximas important ad vitam utilitates, in discordia fiunt gravia, acerba, invisa, quippe augent metum eorum singula, ut undique circumspicienti nihil occurrat animo nisi materia formidinis, dum unus