tisset? Quam eum ducem aut militem impium et nefarium censuissent, qui illi ipsi deo bellorum praedam impartiretur, et eam rem quemadmodum expiari oporteret pontifices consultarent! Nos vero eiusmodi pugnarum Christo et martyribus offerimus testimonia quibus illi maluerunt vinci quam omnino pugnare, et qui vita et verbis nihil docuerunt aliud quam sibi tales dissensiones maxime displicere, per eas non ad Deum, illum patrem concordiae et mansuetudinis perveniri, sed ad diabolum, caput et principem dissidii, odii, pugnae, ac caedis.
Longe aliud est ignis et gladii et pugnarum genus quod ille coelestis magister et Dei unicus natura filius ad immittendum e caelo in terram venit ut omnia caritate conflagraret, ut vir ab uxore, pater a filio, hic a patre separaretur ad sequendum Christum. Certarent omnes pietate in Deum et beneficentia inter se. Haec est Christiana pugna, id est, hominis perfectissima. At qualiscumque hominis, modo hominis, illa sunt, ingenio, prudentia, ratione, moderatione, temperantia, contendere, ac conniti, ne quis te superet. Sic