Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

atque alacritatis causa! Sub eo imperatore tirocinium militia sumus fasturi, sub eo discemus numquam vinci, sed vincere, qui solus ipse mundum devicerit. Quod si solus tantas et tam validas acies disiecit, fudit, constravit, quid censemus illius milites ac manum praesente illo facturos? Nimirum aderit adiutor pugna, laudator victoriae, coronabit suos, ut inquit horum castrorum miles Cyprianus, et ipse coronabitur vicissim per illos.

Haec sunt hominum, haec Christianorum proelia, et contra hos hostes, haec hominum. Nam nec vires eorum quantumcumque augeantur, tauri, aut elephantis robori, nec animi securitas par erit leoninae, nisi quis ab hominis ingenio ac natura in desperatam aliquam feritatem et rabiem degeneret. Quid quod vires corporis in parte sunt bruta, et vilissima animositas in ea parte animi quae a beluis nihil differt, ut victoriae harum partium laus plane sit cum bestiis communis? Quid an non hoc testantur exempla omnia et similitudines de bellica fortitudine ac robore, quae omnia ex beluis, ex rebus prorsus insanis petuntur? Conferuntur viri pugnaces leonibus, conferuntur apris, ursis; eorum impetus, ventis, undis concitatis, tempestatibus, fulmini.